monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.104 > bnf8040.153 > Ioannes, 4 > bsbClm536.50 > sectio 8 > sectio 6 > sectio 3 > bkeCod.16.63r > uwbM.p.th.f.69.122 > csg51.48 > bnf8040.28 > bnf8907.592 > admCod.164.215 > 4 > bkeCod.16.67v > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 3
Titulum habet iste psalmus, Ipsi David, cum esset in deserto Idumaeae. Per Idumaeae nomen intelligitur saeculum istud. Idumaea enim gens erat quaedam errantium hominum, ubi idola colebantur. Non in bono ponitur Idumaea ista. Si non in bono ponitur, intelligendum est istam vitam, ubi patimur tantos labores et ubi tantis necessitatibus subditi sumus, Idumaeae nomine significari. Et hic est desertum ubi multum sititur, et audituri estis vocem modo sitientis in deserto. Si autem cognoscamus nos sitientes, cognoscemus nos et bibentes. Quia qui sitit in isto saeculo, in futuro saeculo satiabitur, dicente Domino: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur . Ergo in hoc saeculo non debemus quasi amare saginam. Hic sitiendum est; alibi saginabimur. Modo autem ut non deficiamus in isto deserto, aspergit nobis rorem verbi sui, et non nos dimittit prorsus arescere, ut non sit de nobis repetitio , sed ut sic sitiamus, ut bibamus. Ut autem bibamus, aliqua gratia eius aspergimur; tamen sitimus. Et quid dicit anima nostra Deo?